Paganblut

Ausklang

Lucrum sine damno alterius fieri non potest.
Metuendum semper esse scias, quem tutum velis.
Metus improbos compescit.
Mortem ubi contemnas, omnes viceris metus.
Mutat se bonitas inritata iniuria.
Nemo timendo ad summum pervenit locum.

Nocens precatur, innocens irascitur.
Paucorum improbitas universis calamitas.
Quem bono tenere non potueris, contineas malo.
Qui enim vindicat, sentit.

Qui iusiurandum servat, quovis pervenit.
Quidquid probis eripirur, improbis datur.
Si invitus pares, servus es; si volens, minister.
Viri boni est nescire iniuriam pati.

Play